monumenta.ch > Tertullianus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 48, 10
Cum ergo finis et limes medius , qui interhiat, adfuerit, ut etiam mundi ipsius species transferatur aeque temporalis, quae illi dispositioni aeternitatis aulaei vice oppansa est ; tunc restituetur omne humanum genus, ad expungendum quod in isto aevo boni seu mali meruit, et exin dependendum in immensam aeternitatis perpetuitatem.